- EXPRESSA Imago apud Plaut
- EXPRESSA Imago apud PlautPseud. Act. 1. sc. 1. v. 54.Eâ causâ Miles heic reliquit symbolumExpressam in cera ex annulo suam imaginem:Graece ἔκτυπος, exstans, eminens est. Gemmae nempead fignandum scalptae, ipsae impressas habent figutas, et in cavo incisas; εντύπωμα. Graeci vocant τὸ γλύμμα τῆς σφραγῖδος. At cum ceram signant, imaginem in ea exprimunt, quod ἐκτύπωμα iisdem dicitur. Salmas. in Plinianis Exercit. p. 1105. Vide quoque supra ubi de imaginibus Ectypis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.